Text

 

[57] Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in ea aetate, divitiis praepollens; eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos studebat, praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod se in fabrorum ministeriis ac seruili tam diu habitos opere ab rege indignabantur. temptata res est, si primo impetu capi Ardea posset: ubi id parum processit, obsidione munitionibusque coepti premi hostes. in his statiuis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus; regii quidem iuvenes interdum otium conuiuiis comisationibusque inter se terebant. forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. suam quisque laudare miris modis; inde certamine accenso Collatinus negat verbis opus esse; paucis id quidem horis posse sciri quantum ceteris praestet Lucretia sua. "quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos inuisimusque praesentes nostrarum ingenia? id cuique spectatissimum sit quod necopinato viri adventu occurrerit oculis." incaluerant uino; "age sane" omnes;

citatis equis auolant Romam. quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in conuiuio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit. adveniens vir Tarquiniique excepti benigne; victor maritus comiter inuitat regios iuvenes. ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per vim stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas incitat. et tum quidem ab nocturno iuvenali ludo in castra redeunt. [58] Paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam venit. ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit sinistraque manu mulieris pectore oppresso "tace, Lucretia" inquit; "Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris vocem." cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum. ubi obstinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua iugulatum servum nudum positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant; ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Iunio Bruto venit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conuentus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt.

Key Questions

 

  1. Describe the rule of Tarquinius Superbus. What did he do that made him a bad king (be specific)? How does his rule relate to the "nature of tyranny"? How might he represent everything that Romans did not want in a ruler?
  2. How does the war against Ardea provide suitable foreshadowing for the tragedy that is to come? How does it reflect the negative side of Tarquinius Superbus' reign?
  3. What cultural values of the Romans are evident in the fact that Lucretia was deemed the most virtuous of the wives? What virtues does she display? ("weaving wool" is not an appropriate answer here)
  4. When Lucretia initially resists the advances of Sextus Tarquinius, how does he eventually coerce her? What was his rationale for this? What was Lucretia’s rationale for assenting to his proposal?
  5. Why did Lucretia kill herself (‘because she was raped’ is not an acceptable answer)?
  6. What was the result of Lucretia’s death? What motivated Brutus' actions (again, "Lucretia’s rape" is not an acceptable answer)?
Commentaries and Secondary Reading

 

Other Ancient Texts

 

Websites

 

Books

 

Art

 

Music

 

 

Lucretia

Francesco Francia (c.1450–1517); York Museums Trust

© From ArtUK.

Powered by liveSite Get your free site!