3. Vergil Aeneid 4.9-23

 

'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!

quis nouus hic nostris successit sedibus hospes,                10

quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!

credo equidem, nec uana fides, genus esse deorum.

degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille

iactatus fatis! quae bella exhausta canebat!

si mihi non animo fixum immotumque sederet                15

ne cui me uinclo uellem sociare iugali,

postquam primus amor deceptam morte fefellit;

si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,

huic uni forsan potui succumbere culpae.

Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychaei                   20

coniugis et sparsos fraterna caede penatis

solus hic inflexit sensus animumque labantem

impulit. agnosco ueteris uestigia flammae.

 

  1. Give the general meaning of this passage in FIVE coherent sentences.
  2. Scan lines 11-12 and read them aloud.
  3. How does Virgil emphasise Dido’s infatuation and reticence to be infatuated with Aeneas? Where appropriate refer to different kinds of literary and rhetorical technique.
Powered by liveSite Get your free site!