. ex gente Domitia duae familiae claruerunt, Calvinorum et Aenobarborum. Aenobarbi auctorem originis itemque cognominis habent L. Domitium, cui rure quondam revertenti iuvenes gemini augustiore forma ex occursu imperasse traduntur, nuntiaret senatui ac populo victoriam, de qua incertum adhuc erat; atque in fidem maiestatis adeo permulsisse malas, ut e nigro rutilum aerique similem capillum redderent. quod insigne mansit et in posteris eius, ac magna pars rutila barba fuerunt. functi autem consulatibus septem, triumpho censuraque duplici et inter patricios adlecti perseveraverunt omnes in eodem cognomine. ac ne praenomia quidem ulla praeterquam Gnaei et Luci usurparunt, eaque ipsa notabili varietate, modo continuantes unum quodque per trinas personas, modo alternantes per singulas. nam primum secundumque ac tertium Ahenobarborum Lucios, sequentis rursus tres ex ordine Gnaeos accepimus, reliquos non nisi vicissim tum Lucos tum Gnaeos. pluris e familia cognosci referre arbitror, quo facilius appareat ita degenerasse a suorum virtutibus Nero, ut tamen vitia cuiusque quasi tradita et ingenita rettulerit.

 

Discussion Questions

 

  • What is the origin of Nero's family name?
  • Why does Suetonius begin his biography with this lengthy family history?
  • What is the relevance of this family history for a) our understanding of Nero; b) our historical understanding of Roman nomenclature?

 

 

 

 

 

Powered by liveSite Get your free site!